HAEc prima propositio non est Jansenii: quia solum dicit testimonia D. Augustini demon∣strare illam esse veram. Et sic debet explicari ex ipsomet Jansenio,
Aliqaa Dei praecepta (scilicet difficiliora ob reni∣sum concupiscentie) hominibus justis volentibus, conantibus, (scilicet non plene & integre, non tota voluntate) secundum praesentes quas hahent vires (id est, secundum vires voluntatis quae renisu vel resistentia concupiscentiae distrahuntur) sunt im∣possibilia (id est, propter coucupiscentiam a volendo bono retrahentem, voluntas non est idonea ut superet aliam voluntatem vetustate roboratam: quia per illam nondum potest homo tantum velle quantum sufficit ut volendo faciat: poterit autem cum magnam & ro∣bustam habuerit: hanc vero sibi tribuere non est po∣testatis hamanae, sed solius gratiae Dei quam propte∣rea ex fide invocamus, hoc ipso clarissima voce pro∣fitentes deesse nobis sufficietem ad illa praecepta fa∣cienda potestatem). Deest quoque illis gratia qua possibilia fiant (quia multi fideles non convertuntur ad invocandam gratiam qua possint & sufficiant, vel non ita petant, ut ad impetrandum necessarium est). Hanc propositionem intelligit Jansenius de gratia efficaci quam vocat omnipotentem. Haec om∣nia sunt ex Jansenio lib. 3 de gratia Christi c. 13.