Page 47
HAnc negat Jansenius lib. 1 de gratia Christi c. 16 tom. 3 pag. 26 lit. C. ubi admittit gratiam intellectus, & statim litera D explicat, Quod per hujusmodi gratiam nihil aliud quam scientia praebetur intellectui, qua cognoscat quid agendum ca∣vendumque sit. Et haec cognitio, inquit, Pag. 27. col. 2 lit. B. non minus esse potest in eo qui resistit quam qui obtemperat suae scientiae & conscientiae. Ʋnde enim alioquin rebelles lumini?
Docet quidem Jansenius lib. 3 de gratia Christi a cap. 2 usque ad cap. 12 non dari ullum auxilium sufficiens: sed quod negat verbis, reipsa concedit; nam imprimis admittit illustrationes, inspirationes, &c. lib. 1 de gratia Christi cap. 16 tom. 3 pag. 26 lit. C. et sequentibus. Deinde admittit auxilium efficax respectu alicujus actus imperfecti, quo dispo∣nitur homo ad perfectum, lib. 2 de gratia Christi C. 27 tom. 3 pag. 86 col. 1 lit. D. Denique in hominibus justis admittit gratiam habitualem, & virtutes quibus possint operari supernaturaliter, lib. 3 de gratia Christi cap. 15 & passim alibi. In his autem tribus plures Doctores Catholici dicunt con∣sistere auxilium sufficiens: Admittit ergo reipsa Iansenius quod verbis negat.