Outwardly Inscrib'd,
And within containing these words:
PAuca ex multis eligimus.
1 1.1 Dicebant Pelagiani & Semipelagiani re∣moveri omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas praeveniat voluntates, & sub hoc praedestinationis nomine fatalem quandam in∣duci necessitatem, tolli libertatem arbitrii, afferri desperationem, induci socordiam, torporem & ignaviam, studium virtutis retundi; incitari homi∣nes ad licentiam ac dissolutionem vitae, laudem de∣trahi operibus bonis, orationes refrigescere, spem tolli, frustra exhortationes & correptiones esse, ze∣lum animorum extingui, Deum fore acceptatorem personarum, peccata in Deum refundi, & homi∣nes condi ut peccent.
Idem in terminis fere dicunt 2 1.2 Vasquez, 3 1.3 Lessius, 4 1.4 Molina & alii: sic enim expresse Les∣sius de praedestinatione sect. 6. n. 79. Nihil videtur magis inducere torporem & desperationis metum, quam persua sio illa, de omnibus & singulis absque ullo operum intuitu tam firmiter esse statutum, & res omnes sic disponi ut omnia eveniant sicut absolutis illis & inflexibilibus & plusquam adamantinis de∣cretis est sancitum. Quae decreta vocat alibi 5 1.5 fa∣talem necessitatem, eodemque modo loquuntur 6 1.6 alii.
7 1.7 Dicebant Pelagiani & Semipelagiani non da∣ri gratiam quae humanam sibi subjiciat voluntatem, quia destruit libertatem quando datur; quando vero non datur, praeceptum est impossibile, & hic fru∣stra sunt praecepta, exhortationes & correptiones, & sola opus est oratione: absurdum enim est ut De∣us petat ab homine sieri quae ipse per fatalem grati∣am debet facere; unde etiam totum tribuitur gratiae & nihil narurae.
Idem docent hi recentiores. 8 1.8 Lessius de gra∣tia efficaci cap. 9. n. 9. Antequam detur motio effi∣cax, inquit, est in hominis potestate eam habere. Et cap, 7. Sequitur, inquit, praecepta Dei esse impossibi∣lia. Et cap. 9. de gratia efficaci, Frustra erunt, in∣quit, praecepta, consilia, exhortationes & correptio∣nes. Et 9 1.9 Molina 1 p. q. 14. a. 13, disp. 53. m. 2. Datur, inquit, locus illorum Monachorum opinioni qui dicebant hominem non corripiendum; sed solum o∣randum. Et alii multa similia dicunt.
10 1.10 Pelagiani & Semipelagiani dicebant Deum quantum est de se, velle omnes homines salvos fi∣eri, si tamen ipsi velint, quod etiam ampliabant ad parvulos. Ex qua voluntate statuunt beneficia omnibus ex aequo communia, Christi mortem, gra∣tiam sufficientem, etiam actualem internam, sine qua homo non potest, quae dat posse, si homo ve∣lit, quam homo reddit efficacem vel inefficacem, qua posita Deus expectat volunratem, quia pendet a nutu hominis; alias opus nullius esset laudis aut me∣riti, & voluntas non laesa sed totaliter extincta vi∣deretur, & alia his connexa.
Idem docent hi recentiores. 11 1.11 Molina 1 p. q. 23. disp. 1. m. 8. dicens Deum quantum in se est, velle omnium salurem si homo velit. 12 1.12 Lessius lib. de praedest. sect. 6. dicit omnes esse divini auxi∣lii participes. Et lib. de gratia efficaci c. 11. dicit omnes per illam posse si velint. Et c. 10. dicit esse in potestate nostra reddere gratiam praevenientem efficacem vel inefficacem. Et c. 4. dicit Deum ex∣pectare ut homo consentiat & purgari velit. Et c. 10. dicit influxum gratiae pendere a libero arbitrio, & alia his similia dicit.
13 1.13 Pelagiani & Semipelagiani citabant quaedam loca Scripturae, ut illud, Vult omnes homines salvos fieri, Christus pro omnibus mortuus est, Hodie si vocem ejus audieritis, &c. Quoties volui congregare filios tuos, &c. Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida,