Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus & conantibus sunt impossibilia secundum prae∣sentes quas habent vires: deest quoque eis gratia qua possibilia fiant.
Ex disputatione 41 habita coram sanctissimo felicis recordationis Paulo V. die 9. No∣vembris Anno 1605.
ET eodem modo P. Bastida Societatis Jesu, de∣fensor P. Molinae ejusdem Societatis, induce∣bat aliud ex Concilio Tridentino cap. 2. Quod Dei praecepta homini justo ad observandum impossibilia non sunt: si autem esset necessarium illud auxilium efficax praedeterminans, sine illo (quod non om∣nibus datur) essent praecepta homini impossibilia; quia sine illo non poterit homo operari. Et in hoc puncto induxit conclusiones Fr. Thomae de Lemos, in quibus habatur, quod secunda causa sine praevio concursu primae operati non potest: Ergo nec ope∣rari poterit voluntas sine auxilio illo physice praede∣terminante, & sic reddentur praecepta Divina im∣possibilia. Nec hic oportet recurrere, quod Deus neget illa auxilia propter praecedens peccatum, sive actuale, sive originale, quia homo existens in gratia nullum tale habet impedimentum, & tamen habens grariam habitualem, si non adsit illud auxilium physice praedeterminans, non poterit operari: & ex consequenti impossibilia ei reddentur Divina praecepta.
Quod autem sermo esset de homine justo etiam volente imperfecte, & conante, atque habente auxilium sufficiens; patet, quia P. Thomas de Le∣mos & P. Alvarez dicebant, 1 1.1 omne auxilium sufficiens esse efficax respectu alicujus actus imper∣fecti: & ultra hoc dicebant requiri auxilium aliud