The Direction was thus,
And the Contents thus,
Beatissime Pater,
CUm excitatae olim de Divina gratia contenti∣ones nuper renatae, in Scholis nostris, maxi∣meque Parisiensibus cum magno ingeniorum aestu incaluerint, atque in dies magis magisque exar∣descant, partis alterius antesignani capitula quin∣que concinnarunt, quae, si unum dempseris, nus∣quam extare pars altera affirmat, quae tamen si Sanctitas Tua Censura notarit, non modo grande momentum suae causae accessurum, sed etiam pra∣va animorum certamina sisti posse arbitrantur Quod ut facilius exequantur, literas nomine E∣piscoporum Galliae composuerunt, quibus Te, Sanctissime Pater, ut de re omn••um gravissima pronuncies etiam atque etiam rogant. Id si obti∣nuerint, rem a se strenue gestam, confectumque negotium sibi persuadent. Caeterum illius episto∣lae subscriptionem a multis Reverendissimis Epi∣scopis impetrarunt illi; vel etiam per amicorum aut Procerum gratiam expresserunt, ne dato quidem plurimis otio ad quaestiones tanti momen∣ti & ram reconditae eruditionis expendendas. In∣usitatum atque hactenus in Ecclesia inauditum id mihi v••sum, ut privatim singuli tanquam habito consilio suffragia mitterent, cum maxime Ordinis nostri concessus Parisus haberetur. Itaque rogatus recusavi nomen meum huic Epistolae addere, non quidem me praestare caeteris ratus, verum exem∣plum sequutus plurimorum Praesulum qui pietate & doctrina celebrantur, qui post fusas ad Deum preces, & imploratum in negotio tanti momenti Divinum auxilium rem maturius perpendendam, neque a Sanctitate Tua flagitandum existimarunt, ut in praesentiarum de ea controversia apertam sententiam ferat, quam Praedecessores tui, sapi∣entissimi Pontifices in medio reliquerunt. Nem∣pe intellexerunt disputationum jurgia neglecta vanescere, coercitione exasperari, quemadmo∣dum quibusdam morbis contingit qui sponte solve∣rentur, & adhibita curatione graviores fiunt. Ego vero, Sanctissime Pater, mei esse muneris censui in re tam ardua, & quae ambitiosa omnium studia excitavit, mentem meam, & quid e re Christiana existimem, in medio partium constitu∣tus, & utrinque rogatus aperire. De abditis quaestionibus & multa difficultate implicatis inter pios, doctos, Catholicos{que} homines quid vetat quae∣ri, salva Ecclesiae pace? Aut cum eo loco posita sit Respublica Christiana, quis opportunum remedi∣um ponat ad sedanda animorum incendia in gravi censura & proscriptione ingeniorum? Pleraeque omnes Facultates Theologiae sic affectae sunt, ut quam semel hausere sententiam, mordicus re∣tineant ac tueantur, aliis veteres, aliis recen∣tes, aliis simul omnes sive Romanos Pontifi∣ces, sive Synodos obtendentibus, suasque in partes acerrime trahentibus, ut non immerito formidandum sit, ne si quid Sedes Apostolica de∣creverit, id qui damnati fuerint, vel damnari visi, non ea qua par est animi reverentia suscipiant. Quid? quod assertorem suae sententiae laudant omnes Augustinum? cujus summa est in hoc ar∣gumento auctoritas, quam illi cum tot encomiis Scholarum consensus, decreta Summorum Ponti∣ficum, Concilia & Ecclesia universa tribuerunt. Ut si vel minimum imminuta fuerit, verisimile sit defensores non ei defuturos, cum tot Ordines Religiosi sub vexillis ejus militent, tot Scholae in ejus verba jurarint, quae in illius placitis per∣severabunt, & levibus distinctiunculis sententiae invidiam eludent. Quod si forte contingeret, Religionis Romanae hostes, quasi de erepto no∣bis, sibique parto tanti Doctoris suffragio, immane quantum gloriarentur. Verendum etiam est ne antiquae Ecclesiae auctoritas novae decretis adversa (quod Deus avertat) videatur. Addam denique