The Address was thus:
The Letter it self contain'd these words.
Beatissime Pater,
NOn sine magno dolore nostro audivimus scriptum nuper ad Sanctitatem Vestram de quibusdam Propositionibus, sollicitatumque judicium Vestrum de exortis inde controversiis. Non quia doleamus adiri supremum tribunal, sed quia id ita factum est priva∣tim, & ab uno tantum è nostris Fratribus carissimis, qui alios ad subscribendum impulit, non communica∣to invicem consilio, nec collatis suffragiis, aut indi∣cta Synodo, nedum re proposita in Comitiis Cleri Galli∣cani, quae opportune per id temporis haberi contigerat. Optamus certe, Beatissime Pater, & quidem ex me∣dullis animae, extingui istarum controversiarum flam∣mas omnes, sed neque id dissimulare possumus Sancti∣tati Vestrae, vereri nos non mediocriter ne minùs frigi∣da quàm oleum quaeratur huic incendio, revocandaeque pacis obtentu acriùs etiam sententiarum bella ferveant. Quid enim nunc agitur? proponuntur Sanctitati Ve∣strae propositiones quinque, eaedem prorsus••, quae ante annos duos propositae sunt Facultati Theologiae Parisi∣ensi. Et à quarum judicio eadem Facultas abstinuit & pacis causâ, & quòd animadverteret eas ut sunt sin∣gulae sensus ambigui & ancipitis, nullo ex certo aucto∣re