SECT. XXI.
IN his Discuss. Apologet. Rivietiani p. 255. * 1.1 he saith as followeth [Restitutionem Christianorum in unum idem{que} corpus, semper optatam à Grotio, sciunt qui eum norunt; ex∣istimavit autem aliquando etiam postquam innotuerat Illustrissimo D. Vairio, incipi posse à Protestantium inter se conjunctione. Postea vidit, id plane fieri nequire; quia praeterquam quod Calvinistarum ingenia fer∣me omnium ab omni pace sunt alienissima, Protestantes nullo inter se communi Ecclesia∣stico regimine sociantur, quae Causae sunt cur factae partes in unum Protestantium corpus colligi nequeant: immo & cur partes aliae at{que} aliae sint exurrecturae. Quare nunc plane ita sentit Grotius, & multi cum ipso, non posse Protestantes inter se jungi, nisi simul jungan∣tur cum iis qui sedi Romanae cohaerent; sinc qua nullum sperari potest in Ecclesia com∣mune Regimen. Ideo optat, ut ea divulsio,