In Atiscros Hundred.
Hugo Comes tenet de Rege Roelent; ibi tempore Regis Edwardi jacebat Englefeld: & totum erat wastum. Edwinus Comes tenebat: Quando Hugo Comes recepit, similiter erat wastum: modò habet in Dominio medietatem Castelli quod Roelent vocatur, & Caput est hu∣jus terrae, ibi habet octo Burgenses, & medietatem Ecclesiae & monetae. & medietatem mine∣riae ferri, ubicunque in hoc manerio inventa fuerit; & medietatem aquae de Cloit de molinis & Piscariis quae ibi fient; in eâ scilicet parte fluminis quae pertinet ad feudum Comitis: & medietatem forestarum quae non pertinebant ad aliquam villam istius manerii: & medietatem theolonei, & medietatem villa quae vocatur Bren.
Ibi est terra trium Carucarum; & ibi sunt in Dominio cum septem servis: Ad Bren per∣tinent hae virgatae terrae, Cauber, Kevend, Brennehedui, Leuvar, Ludie, & dimidia Peintret: valet tres libras.
Ad hoc manerium Roelent jacent hae Berewichae, Dissaren, Bodugan, Cilven, & Maine∣vall: In his est terra unius Carucae tantum; & Silva unâ leuvâ longa, & dimidiâ lata: ibi unus francigena, & duo villani habent unam Carucam.
Item Widhulde, Blorat, Dinmersch, & Brenuuen: Terra est una Caruca, quam habent ibi duo villani, & unus serviens Comitis: Silva unâ leuvâ longa, & dimidiâ lata.
In Trevelesneu & Schiuiau est terra unius Carucae, quam habent ibi tres villani: Silva XL Perticatis longa, & tantundem lata.
In Lesthunied & Motlitone, & Lessecoit, est terra unius Carucae: quam habent ibi tres vil∣lani; & una Acra Silvae.
In Brunford, & Helchene, & Ulchenol, est terra unius Carucae: quam habent ibi V villani: Silva unâ leuvâ longa, & duabus Acris lata.
In Folebroc est terra unius Carucae, quam habent ibi tres villani & duo bordarii: Silva di∣midiâ leuvâ longa, & XL perticatis lata.
In Meretone, & Caldecote, & tertiâ parte de Widford, est terra unius Carucae; quam ha∣bent ibi Presbyter cum sex villanis, & Ecclesia. Silva dimidiâ leuvâ longa, & XX Perticatis lata. Odin tenet de Comite.
In Asketone, & Cheslilaued, est terra unius Carucae: Marendus tenet de Comite; & ibi sunt tres villani, & unus bordarius cum X bobus arantes.
Omnes hae Berewichae wastae fuerunt tempore Regis Edwardi; & quando Hugo Comes rece∣pit: modò inter omnes valet CX solidos.