successit, in quo Episcopo Uapicensi scribit, ut juratos milites Hugoni Connti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, serviant, prohiberet. Qui, si sacramenta praetende∣rint, moneantur, oportere servire Deo magis, quàm hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano Principi jurarunt, Deo, ejusque Sanctis adversanti, & eorum prae∣cepta calcanti, nulla cohibentur authoritate persolvere. Tertius Canon Absolutos, est Gregorij Papae noni, in quo declarat, absolutos se esse a debito fidelitatis hominij, & totius obsequij, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto quacunque fi••∣mitate vallato tenebantur astricti.
Sed isti canones non efficaciter probant, esse in Romano Pontifice potestatem subditos a fi∣delitate Supremis Principibus, qui nullum Superiorem praeter Deum in temporalibus recog∣noscunt, ex lege Dei, & naturae debita, absolvendi. Et primò, si alicujus sunt roboris, evi∣denter commonstrant, Summum Pontificem potestatem habere non solum a sacra jurante•••• fi∣delitatis obligatione, verùm etiam ab ipsamet fidelitate, ejusque naturali vinculo rel••••andi: & propterea, nihil planè conducunt, ad hanc nostratium objectionem confirmandum, qui con∣tendunt, posse Summum Pontificem a sacro juramenti fidelitatis vinculo absolvere, abs{que} eo quòd in naturali fidelitatis obligatione dispenset.
Secundo, neque isti canones ullam Supremorum Principum mentionem faciunt, qui, nisi nominatim exprimantur, in legibus poenalibus comprehendi non debent: & propterea vel in Ecclesiae tantùm territorijs, quorum supremus Dominus temporalis est Summus Pontif••••, vim obligandi habent, qui proinde poenam temporalem decernendi authoritatem habe••, ••ui Principes omnes, qui ejus sunt vasalli, etiam subijcientur: nam in causis meré tempôralibus, qualis est rerum temporalium dispositio, non dico, temporalium directio, Summus Po••••••fex extra terras Ecclesiae subjectas, leges quae Principes etiam Supremos sibi in temporations non Subjectos obligent, condere non potest, vt a paritate rationis ex doctrina Fran∣cisci Suarez apertè colligitur: vel ficut Ioan: Parifiensis ex Card. Hostiensi Respondet Canoni Ad abolendam, in quo Summus Pontifex sancivit, ut bo∣na baereticorum confiscarentur, nempe eum non propria authoritate, sed ex consensu Imperatoris illud decrevisse; ita etiam istis Canonibus responderi posset, Summos illos Pontifices non propria tantùm authoritate, sed ex tacito saltem Imperatoris, aliorum{que} principum Supremorum consensu ordinasse, ut Subditi, qui aliquo vinculo sive sacro, sive civili Principibus non supremis, sed inferioribus obstricti essent, ab eo statim liberarentur, si Principes illi vel a fide Catholica deficerent, vel ob crimen aliquod sacro Excommunioationis vinculo ligati tenerentur. Nam alioquin, si ad∣versarij supremos etiam Principes in istis Canonibus comprehendi velint, necessario fateri de∣bent, quod tamen asse ere vix audent, Reges, & Imperatores, quamprimùm in generales Ecclesiae censuras, vel ob haeresim, vel ob aliud crimen incurrunt, eo ipso absque particulari aliqua declaratione, aut deprivationis sententia regnandi authoritate re quidem vera excidere; quod tamen, & continuae praxi, qua Papa in deponendis Principibus vtitur, & communi hominum intelligentiae apertè adversatur.
Tertio, tametsi concederemus, Canones illos Supremos etiam Principes includere, ad eos tamen eodem modo responderi posset, quo Card. Bellarminus, decreto Caelestini Papae tertij respondit, cujus Canonis Alphonsus de Ca∣stro meminit, simulque affirmat, se illum in antiquis Decretalibus vidisse, in quo Pontifex sancivit, &, ut idem Alphonsus asserit, definivit, per haeresim ita matrimonium solvi, ut liceat ei aliud conjugium inire, cujus prior conjunx in haeresim lapsus sit, quae tamen doctrina jam haeretica est, & in Concilio Tri∣dentino damnata: Respondeo, ait Card. Bellarminus, Caelestinum nihil de ea re certi staruisse, sed respondisse, quod sibi probabilius videbatur.
Quod vero Alphonsus ait, epistolam Caelestini fuisse aliquando inter epistolas decretales, verum quidem est, sed non potest inde colligi fa∣ctum esse a Caelestino decretum planè Apostolicum, & ex Cathedra, cum constet, mul∣ta esse alia in epistolis Decretalibus, quae non faciunt rem aliquam esse de fide, sed so∣lùm opiniones Pontificum de ea re nobis declarant. Similiter etiam nos respondere possumus, praedicta tria Summorum Pontificum decreta, vel opiniones Pontificum declarare, vel in opinionibus Pontificum duntaxat fundari. Et certè, nisi istud asseramus, oportet cum Philopatro concedere, Principes supremos, quamprimùm a fide desciscunt, suis dominijs p••i••••ri, & statim ex••idere omni dignitate, & potestate, ante omnem sententiam supremi pa∣storis