Page 199
QUandoquidem annuente Divinâ Gratiâ, & conspirante mutuarum rerum salute, aequé ac Christiani Orbis jam temporis necessitate; Vi∣gesimo tertio Die Januarii proximè elapsi, inter Serenissimum — & —, conclusum & signatum sit Foedus perpetuum defensivum for∣tissimis utrin{que} tam mari quam terrâ proestandis auxiliis communitum: Eodem{que} die alio{que} In∣strumento, de rerum vicinarum tranquilitate, pa∣ce{que} Orbi Christiano restitundâ inter Praedictum — & — pronis animis consultum & conventum fuerit, adeo{que} nihil aliud protenus superesse videatur, quod tam mutuâ voluntate con∣flatam amicitiam & necessitudinem ullo demùm tempore interpellare poterit, praeter controversias de mercimoniorum speciebus hic inde redigendis forsitan orituras, & ex incertâ vel ambiguâ ejus∣modi rerum utrin{que} adjudicatione forsitan etiam promovendis. Quo autem omnibus innotescat quàm sincerâ sanctâ{que} fide Praedictus — & — nuper conflatae amicitiae non modo in praesens sed & ad posteros colendae cavere voluerint, jamdemum ad divellenda quaecun{que} non modo dis∣sentionum sed vel altercationum semina, praeciden∣dam{que} penitus eorum Spem aut expectationem quo∣rumcun{que}