Page 115
Testimonia, in Idiomate quo ex Authoribus in hoc Li∣bro citantur, hic conscripta reperiat LECTOR.
NUM. I.
GIldas sapiens in Epistola de excidio Britanniae: Interea glaciali frigore rigenti Insulae, & veluti longiori Ter∣rarum recessu soli visibili non proximae, verus ille non de firmamento solum temporali, sed de summa etiam Caelorum arce tempora cuncta excedente Universo Orbi praefulgi∣tum sui corruscum ostendens (tempore ut scimus, Summi Tiber•• Caesaris, quo absque ullo impedimento ejus propagabatur Religio, comminata, Senatu nolente, à Principe morte dilatoribus militum ejusdem) radios suos primum indulget, id est sua praecepta Chri∣stus: quae licet ab incolis tipidè suscepta sunt, apud quosdam ta∣men integrè, & alios minus usque ad persecutionem Diocletiani Tyranni novennem, in qua subversae per totum Mundum sunt Ecclesiae. Vide in Versione Anglica hujus Libri, supra. Pag. 2
NUM. II.
Euseb. Demonst. Evang. l. 3. c. 7. p. 113. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Pag. 7
NUM. III.
Hieronymus in cap. 5. Amos Prophetae: Quod Paulus vocatus à Domino effusus sit super faciem universae Terrae, ut praedicaret Evangelium Hierosolymis usque ad Illyricum, & aedificaret non su∣per