NUM. XXVII.
Innocentius 1. Epist. 11. Has ergo litteras de ratione Paschali alterius (dico futuri) anni praescripsi. Nam cum ante diem undeci∣mum Kalendarum Aprilium penè Luna 16. colligatur (nam quid∣piam minus est) itemque cum in ante diem quartum Kalendarum earumdem veniat 23. existimavi 11. Kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda, quoniam in vigesima tertia Luna nullum Pascha unquam, ante hoc Pasca factum esse cognoscimus. Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae tuae erit, consors mihi Frater, cum unanimis & Consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in Synodo religiosissima tractare, ut si nihil dispo∣sitioni nostrae resultat, nobis plenissimè apertèque scribens, quo de∣liberatam Paschalem diem jam literis ante (ut moris est) servandam, suo tempore praescribamus. Pag. 69