℞ Caput mortuum, in distil∣latione Spiritus Salis, vel Spi∣ritus Nitri, Oleo Vitrioli fa∣ctum, dissolve in Aqua ferventi, vel ad minimum tepida, ut non Vitrum rumpatur; solutum fil∣tra per Chartam, & evapora ad tertiae tantum partis remanen∣tiam, vel cuticulae apparentiam; residuum in loco frigido re∣linque per duos vel tres dies, & liquor magna ex parte in Crystallos concrescet, quae non debent esse corrosivae; quòd si sint, tum significat, nimis mul∣tum esse evaporatum ex Aquâ; necesseque est, adhuc simul A∣quâ purâ dissolvere, iterumque filtrare, tum evaporare, sed cautè, ne nimium Aquae evapo∣retur; sed tantum, ut possit hoc Sal aptè crystallizari.
Hoc Sal leniter coagulatum, exiccatumque super Charta alba in Arena lentè calida, in pulve∣rem albissimum reducatur; vim habet diversos coagulandi liquo∣res,