Page 237
Fiunt ut Potestates Pule∣gii.
Sensus omnes acuunt, Memo∣riam praecipuè, & Cerebrum adeò roborant, ut à Vertigine, Comate, Apoplexia, Lethargo, frigidisque omnibus Affectibus Capitis & Nervorum praeservent. Spiritus omnes Naturales, Vitales, & Animales mirisi••è recreant & fovent. Adversus Pestiferae Aurae contagionem nihil efficacius; va∣lent etiam ad Senectutem retar∣dandum, quia calorem radicalem & nativum conservant. Ophthal∣micae sunt mirandae, Nebulas enim omnes, Caligines, Albugines per∣curant viscosos, illos dissolvendo Humores: Fistulas, & Ʋlcera omnia concava & depascentia, abstergendo, ad cicatricem condu∣cunt. Capitis dolores, qui per sympathiam Ventriculi malè af∣fecti oriuntur, mulcent & tollent: Apoplexiae, Epilepsiae, Lethargo, Paralysi, Convulsionibus, Morbis∣que Hystericis medentur. Dosis, à drachma una ad duas, plus∣minus, in Vehiculo Cephalico vel Neurotico, manè ac vesperi, ad sexaginta circiter dies.