℞ Olei Caryophyllorum un∣ciam unam, Tincturae Salis Caryophyllorum cum Spiritu ejusdem factae, libras duas; mi∣sce, ac digere. Vel sic: ℞ Olei Caryophyllorum, Spiritus Salis Armoniaci, ana unciam unam, Spiritus Caryophyllorum libras duas; misce, & per distilla∣tionem Potestates extrahuntur. Vel sic: ℞ Olei unciam unam, Tincturae Salis Tartari libras duas; misce, digereque ad usum.
Omnia membra confortant, imprimisque Ventriculum, Cor, Cerebrum, & Viscera, eorum ca∣lorem conservando & multipli∣cando. Jecori & Lieni maximè auxiliantur, functionesque perditae restaurant. Dentium Doloribus quibuscunque summum sunt & ultimum refugium; quia cum cau∣sticae sint virtutis, nervum ferunt Dentis, & humorem acrem: Ʋl∣cera quaecunque curant, propter eandem rationem; Sal enim urens & causticum Ʋlcus constituens, dissolvitur & annihilatur per Sa∣lem hujus Arcani, similitur uren∣tem,