℞ Caryophyllorum grosso mo∣do tusorum libras duas, Aquae fontanae libras viginti, Cinerum clavellatorum uncias duas; in∣dantur in Vase figulino, & dige∣rantur in Infusione per dies se∣ptem: dein imponantur in Vesi∣cam, & distillentur cum Refrige∣ratorio serpentino, & habebis Olei uncias quatuor. Vel, distil∣lentur in Retortam vitream in Arena positam, leni Igne, sed tamen ad ebullitionem Materiae ad mediam partem. Oleum ab Aqua separetur. Aquam faecibus reaffunde, distilla ut ante; sic de∣nuo Olei copia prodit, quod ut ante separetur. Tertiò denuo re∣affunde, & procede ut ante, semper ad medietatem distillan∣do; sic omne prodit Oleum, Ca∣pite restante mortuo inutili.
Confert frigidis Ventriculi Mor∣bis, & Imbecillitati Hepatis, Cor∣dis, Cerebri, & Intestinorum, à causa frigida; Melancholiam dissi∣pat, & crassos Humores clarificat. Memoriam acuit, Lypothymias sol∣vit; imprimis vero, Apoplexiae, Paralysi, & Lethargo medetur. Stomachicum est egregium, Cor roborat, & Flatus discutit. Dosis, à guttis duabus ad sex, plusve, in Vehiculis appropriatis.