Page 178
REcipe Aquae fontanae libras octo, Salis Nitri drachmas quatuor, misce, dissolvatur, fil∣tratur, reponaturque ad usum.
In febribus ardentibus Medica∣mentosa est, sitim extinguit, & valde praevalebit ad omnes mor∣bos calidos. Praecipuè usitata pro Vehiculo in affectibus praedictis & similibus. Dosis per se (saccharo albo dulcificata) unciae quatuor, vel sex plus minus. Calculum in renibus & vesica comminuit, Ʋrinam potenter movet, & aliis gravissunis affectibus succurit.
℞ Aquae fontanae libras duas, Olei Sulphuris drachmas duas, vel guttas quadraginta, & ut Oleum optime cum Aqua per∣miseeatur, saepiuscule transva∣sentur: Ubi vero non fuerit sufficienter facta acida, plus Ole∣um Sulphuris addendum, simi∣literque ut supra procedendum.
Haec aqua dicto modo correcta, utilis est in febribus, non tamen, ut aqua simplex, noxia ventriculo & hepati, spiritus enim Sulphuris haec membra corroborat ac confor∣tat. Aqua vere Febrifuga est, animales Spiritus recreat, & summopere refrigerat. Exhibetur ad praecavendam & curandam Pestem, ad Tertianam, & febrem continuam; ad Renum calculos,