℞ OLEI Olivarum libras quatuor; Sevi ovilli, Cerussae lotae, & Lithargyri Auri laevigati, ana libras duas; Vi∣trioli albi usti uncias quinque; toque igne lento, assidue Spa∣tulà ligneà movendo: mixturae Sevi, Olei, Cerussae, & Lithar∣gyri, sic coctione & agitatione incrassatae, & igni substractae, Vitriolum pulveratum injiciunt & subigunt: sicque massam ha∣bent consistentia laudabilem, ex qua Magdaleones formant.
Valet ad Vulnera cruenta, Ʋlcera quoque dysepulota & in∣veterata, atque ad partes divul∣sas, & ecchymomata. Materiam flatulentam discutit, partimque Sarcoticum est, partim Epuloti∣cum; id est, vim habet novam Carnem generandi, Vulnera glu∣tinandi, & Ʋlcera exsiccandi, & ad cicatricem ducendi: Flu∣xiones quoque sisiit, & Partes, quibus adhibetur, roborat. Tu∣moribus Pestilentibus, & exituris Bubonibus, Ambustis, Articulo∣rum Morhis, Oedematibus, Os∣sium fracburis, & Contusionibus prodest.