c. Urbem hanc sanctam & Catholicam Ecclesiam figurasse docuit B. Iohannes Apoc. 21. ea quae hic Pro∣pheta praedixerat testificando: quod argumento irrefragabili est, quae de templo, possessio∣nibus, urbe, imo omnia quae in hoc Propheta continentur ad Ecclesiae aedisicationem & am∣plitudinem Sp sancto suggerente, spectâsle: & ita de sua Ecclesia Dominus loquens ad hanc urbem allasit dicens, Non potest civitas abscondi supra montem posita. Quod etiam quae de ipsá ic tradit manifestant. Nam quorsum tam accurata mensura laterum? quorsum annu∣meratio Pertarum, & ingredientium? quorsum nova civitatis nomenclatura?—proculdubio haec novam civitatem, Ecclesiam nempe Catholicam, ut novam Hie∣rusalem illustratione coelestium virtutum descendentem de coelo adumbrarunt. Pet. Serranus in ult cap Ezechiclis p. 288.

 [ return to text ]