a. Ad Prophe∣tiam Ezechi∣clis quod at∣tinet, de novo templo & no∣vo Jerusalem omnes con∣textûs circū∣stantiae lo∣quuntur, Pro∣phetam non de materiali aedificio, sed de mystico templo agere.—Deinde Apocalypsis Johannis ubi hane Ezechielis Prophetiam imitatur & ex professo explicat, apertissimè dicit hanc novam Hierusalem à Deo ex coelis descendere paratam, ut sponsam ornatam viro suo.—Nomen Civitatis ab Ezechicle dicitur Iehovah ibi non quòd talis urbs aliquando futura sit, quae vul∣gò sic appelletur; sed quòd propheticè indicetur Deum Opt. Max. in aeternâ illá Hierusalem Ecclesiae suae semper praestò futurum; sive ut Johannes noster in Apocal. hoc rectè exponat & explicet, 'Deum & Agnum in eâ: hronum habiturum. Quod etiam Thargum Ionathan in praedicto Ezechielis loco agnoscit. Gracerus in 9. cap Danielis.

 [ return to text ]