SECT. XIII. The Form of the Exemplar Writ to the Arch-Bishop of Canterbury, 15 Edw. 2.
EDwardus Dei gratiâ Rex Angliae, Dominus Hiberniae, & Dux Aqui∣taniae,
venerabili in Christo Patri Walte∣ro eadem gratiâ Cantuarii Archiepiscopo, totius Angliae Primati, Salutem.
Quia su∣per diversis arduis negotiis nos, statum Regni nostri specialiter tangentibus, Par∣liamentum nostrum apud Eborum à die Paschae proximo futuro in tres septimanas teneri, & vobiscum & cum caeteris Praelatis magnatibus & proceribus dicti Regni habe∣re proponimus Colloquium tractatum Vobis Mandamus in fide & dilectione quibus nobis tenemeni firmiter injungentes, quod dictis die & loco omnibus aliis praeter∣missis personaliter intersitis ibidem nobis∣cum & cum caeteris Praelatis Magnatibus & Proceribus supra dictis negotiis tracta∣turi vestrum{que} Consilium impensuri, Prae∣monentes Priorem & Capellanum Ecclesiae vestrae Cantuariae Archidiaconos totum{que}