whether Moveable Heirship will be deduced, as when the Husbands Testament is confirmed? Ratio Dubitandi, There can be no Heirship, the Husband living: and on the other part, the Wifes Executry ought not to be in better case nor her self, if she had survived: and there can be no Bairns part, until the Husbands decease actu, albeit habitu: and there is eadem ratio as to Heirship.
Nihil magis deberi hominibus quam ut ultimae voluntatis sit liber stilus; & licitum, quod non redit, arbitrium; Leg. 1. Cod. de sacros Eccles.
In Testamento Jure civili olim septem Testes requirebantur: Jure autem Canonico duo sufficiunt.
Si unus ex testibus fuit servus; ex benignitate, & ut voluntates ultimae exitum habeant, Testamentum haud corruit, si eo tempore habitus fuit liber.
De rebus suis testari erat tanti momenti, atque ut fraudibus obviam iretur, ideo Jure veteri non nisi publice testamentum fieri permissum; & vel callatis Co∣mitiis, quod semel in anno fiebat; vel si Testator erat mil••s in procinctu, cum parati essent cum hoste confligere. Perez. lib. 2. tit. 10.
Legatarii aut fideicommissarii in re singulari & certa, possunt esse testes in Testamento; quia negotium censetur principaliter agi inter Testatorem & haere∣dem. Ibid.
Testamentum nuncupativum maxime in usu esse; & si in scripturam a nota∣rio redigatur, esse tamen nuncupativum; quia scriptura ad memoriam non ad solennitatem adhibetur. Ibidem.
Filius-familias Testamentum condere non potest, quia in aliena potestate est: nec Testamentum ab eo conditum valet, si postea Pater-familias fuerit; quia prin∣cipium inspicitur; & quod initio vitiosum est tracto temporis non convalescit. Idem. Institut. lib. 2. tit. 12.
Testamento novissimo rumpitur anterius, licet ex eo haeres non adeat, quia adi∣tio non pertinet ad perfectionem Testamenti, sed ad ejus exitum tantum & ef∣fectum. Idem. lib. 2. tit. 17.
Si posteriore Testamento haeres institutus sit tantum ex parte, prius tamen rumpitur; & universitas haereditatis ad eum pertinet Jure accrescendi, ne quis decedat partim testatus partim intestatus; perinde enim est, ac si partis mentio haud facta sit.
Irritum fit Testamentum, si capitis dimunitionem Testator passus sit, non so∣lum maximam & mediam, sed etiam minimam, Arrogatus forte: si vero tem∣pore mortis sui Juris fuerit, convalescit Testamentum beneficio Praetoris; data secundum tabulas bonorum possessione haeredi scripto: sufficit enim fuisse sui Ju∣ris & Civem Romanum, tempore facti Testamenti & mortis. Ibid.
Si quis coeperit Testamentum facere nondum autem perfecerit morte praeventus, non infirmatur prius Testamentum; quia unumquodque eodem modo dissolvitur quo colligatum est. Ibid.
Quid si quis ista verba scripserit (addita etiam subscriptione) viz. se nolle Testamentum quod fecerit valere; Quaeritur, an irritum fiat?
Testamentum Rescissum per Quaerelam inofficiosi olim penitus corruebat; Ju∣re vero novissimo tantum quoad institutionem; quia tantum peccatum est in li∣beris, non autem in legatis aut fideicommissis, quibus nulla injuria illata est. Perez. lib. 2. tit. 18.
Qui agnovit Testamentum quocunque modo, v. g. acceptando legatum suo nomine; caret Quaerela: secus si Tutorio nomine aut alieno.