Quaest. 9na.
QUod superius dictum est substitutum Sempronio ei in Jus nominis succedere & haeredem provisionis esse. Sed de ea re ambigitur, & Quaeritur an Sempronio haeres esse possit, qui eo defuncto e vestigio a∣gere potest adversus debitores ex obligatione etiam sine alia aditione; licet ex inquisitione quindecemvirali (ut moris est) haud compertum & declaratum sit, eum Sempronio in ea re haeredem esse: accedit quod haeres succedit in universum Jus substitutus vero in isto nomine in rem unam & singularem & forte exilem? Tenendum tamen est substitutum haeredem esse Sempronio saltem provisionis: quandocunque enim do∣minium & feodum alicujus rei sive fundi sive nominis est penes aliquem tempore obitus, ea ad alium transmitti & transire nequit nisi haeres sit: nec alio Titulo aut Jure succedit substitutus ubi nomen est Chirographa∣rium tantum; quam ubi est etiam Hypothecarium: certum autem est ubi debitum Hypothecarium est, sasina secuta, substitutum titulo haere∣dis,