Quaest. 11ma.
UBi debitum hypothecarium est & sasina vestitum: substitutus post obitum creditoris nec recte agit nec aliquid Juris consequitur, nisi haereditatem adeat & a domino directe & sponte agnitus & sasitus sit, vel ex inquisitione Jussu & mandato Regis investitus: Quaeritur igitur quae sit ratio discriminis, cum Chirographarius substitutus statim mortuo cre∣ditore & jus habeat & debitum condicere possit; hypothecarius vero non nisi adita haereditate nec minus manifestum sit ex obligatione substitutum succedere!
Resp. Rationem differentiae in promptu esse; In Chirographario si∣quidem debito cum Jus personale tantum sit, & ex Chirographo evidens sit substitutum succedere; ut substitutus adeat nulla alia formula opus est sed ex Chirographo agendo; vel alio quovis actu Jure suo agnito adiisse censetur: Sin debitum Hypothecarium sit, cum penes credito∣rem duplex sit Jus, reale sciʐ. per Sasinam, & personale ex Chirogra∣pho; quod reali (utpote potiori & nobiliori) semper accedit; neutrum transit ad substitutum nisi adierit & sasitus sit, Sasina a domino volen∣te & sponte data, vel ex Inquisitione & Jussu & Mandato Regis. Cum igitur ut Chirographarius succedat, unica voluntas substituti ejusque factum requiratur; In Hypothecario vero tam voluntas & factum sub∣stituti adire volentis quam domini directi eum in vasallum recipientis: Ideo Chirographarius Jus suum petendo, vel alio actu Jus suum agnos∣cens,