Page [unnumbered]
LECTORI S.
HAbes hîc, Amice Lector, animad∣versiones nostras in Libros Novi Testamenti ultimâ manu jam auctas, & e∣mendatas, absque omni partium Studio, ut antea dixi, ruri exaratas, ut ex ipso stylo vel primos enties intuitu. Aliqua quae non ita necessariò faciebant ad sacrum codicem (quod praecipuè fuit in voto) à solaecis∣mis quos vulgò tam in Expositione quàm in Versione sacris Scriptoribus impingunt interpretes vindicandum, de industria prae∣termisi, ne te nimio lassarem taedio. A∣liqua jam etiam addidi, Aliqua emendavi. Quod si quis arguat recessisse à sensu ve∣terum vel recentiorum interpretum, ut jam priùs dictum, non est quod reponam. Imò si id non fecissem, omninò non scripsissem. Rursus verò dico me utrisque vehementer suam debere reverentiam, sed nec meam