Proponitur, Maimonidis More Nevochim typis mandandum lingua Arabica, qua ab authore primáo scriptum est. Suscipiendi operis causæ sunt, I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste liber (ad explicandas S. Scripturas Apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus. II. Quamvis clarissimi Buxtorfii versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando virum doctissimum fefillit linguæ Hebraicæ amphibolia, cum non esset originalem textum Arabicum consulendo. Cum itaque doctrinam dicto libro contentam ... Si autem tales notæ censeantur sacere ut hoc opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus operis promotores judicium esto. Dicti operis sequitur hujusmodi Specimen.

About this Item

Title

Author
Maimonides, Moses, 1135-1204.
Publication
[Oxford :: s.n.,
1690]
Rights/Permissions

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Early English Books Online Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this text, in whole or in part. Please contact project staff at [email protected] for further information or permissions.

Subject terms
Commandments (Judaism) -- Early works to 1800.
Commandments, Six hundred and thirteen -- Early works to 1800.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/A45290.0001.001
Cite this Item
"Proponitur, Maimonidis More Nevochim typis mandandum lingua Arabica, qua ab authore primáo scriptum est. Suscipiendi operis causæ sunt, I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste liber (ad explicandas S. Scripturas Apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus. II. Quamvis clarissimi Buxtorfii versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando virum doctissimum fefillit linguæ Hebraicæ amphibolia, cum non esset originalem textum Arabicum consulendo. Cum itaque doctrinam dicto libro contentam ... Si autem tales notæ censeantur sacere ut hoc opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus operis promotores judicium esto. Dicti operis sequitur hujusmodi Specimen." In the digital collection Early English Books Online 2. https://name.umdl.umich.edu/A45290.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed April 25, 2025.

Pages

Page [unnumbered]

PROPONITUR, MAimonidis More Nevochim typis mandandum Lingua Arabica, qua ab Authore primò scriptum est. Suscipiendi Operis causae sunt,

  • I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste Liber (ad explicandas S. Scri∣pturas apprime utilis) hodie quovis pretio non est redi∣mendus.
  • II. Quamvis Clarissimi Buxtorfii Versio Latina (si modo ha∣beri posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando Virum Doctissimum fe∣fellit Linguae Hebraicae amphibolia, cum non esset origi∣nalem Textum Arabicum consulendo.

Cum itaque Doctrinam dicto Libro contentam à tertia tan∣tum manu (idque aliquantulum imperfecte) traditam hactenus acceperimus, si melioris Literaturae Patronis vi∣sum fuerit, Maimonides ipse ex nova Editione sequente mo∣do instituta, propriis suis verbis Arabicis loquens audiatur: viz.

  • I. Textus Originalis Arabicus ex Hebraicis Literis (quibus à Maimonide scriptus est,) in proprias Arabicas transcri∣batur, & Typis Arabicis evulgetur.
  • II. Apponatur Textus Arabici justa Translatio Latina.
  • III. Ad calcem cujusque paginae adjiciantur Notae quaedam necessariae, tam ad Textum Arabicum quam ad Versio∣nem Hebraicam pro nata occasione spectantes.

Si autem tales Notae censeantur facere ut hoc Opus in nimi∣am molem excrescat, his omnibus omissis, nudus Textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus Operis Promotores judicium esto.

Dicti Operis sequitur hujusmodi SPECIMEN.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.