PROSA 3.
Quid igitur quonam modo Deus haec incerta futura pernoscit nam si inevitabiliter eventura censet quae etiam non eventura possibile est, fallitur, quod non sentire modo nefas est sed etiam voce proferre. At si quemadmodum sint, ita ea futura esse decrevit, ut aeque vel fieri ea vel non fieri posse cognoscat quae est haec, praescientia, quae nihil cer∣tum nihil stabile comprehendit. At quid hoc prefertur vati∣cinio illo Tyrhesiae ridiculo quic quid dicam aut erit aut non erit, quid etiam Divina Providentia humana opinio presti∣terit si veluti homines incerta judicat quorum est incertus eventus: Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest certus corum est eventus quae futura firmiter ille prescivit. Quare nulla est huma∣nis consiliis actionibusque libertas quas Divina mens sine falsitatis errore cuncta perspiciens ad unum aligat ac con∣stringit eventum, quo semel recepto quantus occasus hu∣manarum rerum consequutus esse liquet: frustra enim bo∣nis malisque praemia paenaeve proponuntur quas nullus me∣ruit liber ac voluntarius motus animorum, idque enim vide∣bitur iniquissimum quod nunc aequissimum judicatur vel punire improbos vel remunerare probos, nec vitia igitur nec virtutes quicquam in definiendo fuerint.