Page [unnumbered]
APPENDIX. De his qui Latine vsus Herbarum scripserunt, & quando ad Romanos notitia earum peruenerit. Item de Herbarum inuentione, & antiqua medicina, & quare hodie minus exerceantur earum remedia, ex Plinij lib. 25. cap. 2.
MINVS hoc quam par erat, nostri celebrauere, omnium vtilitatum & virtutum rapa∣cissimi. Primus{que} & diu solus idem ille M. Cato, omniū bonarum artium magister, paucis duntaxat attigit. Boum etiam medicamina non omissa. Post eum vnus illu∣strium tentauit C. Valgius, eruditione spectatus, imperfecto volumine ad diuum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, vt omnibus malis humanis illius potissimum principis semper medicetur maiestas. Ante condiderat solus apud nos, quod equidem inueni, Pompeius, Lenaeus, Magni Pompei libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros peruenisse animaduerto. Nam quam Mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellauit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitę fuisse argumentis prę∣terquam fama intelligitur. Vni ei excogitatum, quotidie venenum bibere, praesumptis remedijs, vt consuetudine ipsa innoxium fieret. Primo inuenta genera antidoti, ex quibus vnum etiam nomen eius retinet. Illius inuentum autumant, sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam veneno viuerent. Ad illum Asclepiadis medendi arte clari, volumina composita extant, cum sollici∣tatus ex vrbe Roma, praecepta pro se mitteret. Illum solum mortalium Mithridaten. 22. linguis lo∣cutum certum est:* 1.1 nec de subiectis gētibus vllum hominem per interpretem appellatum ab eo an∣nis 56. quibus regnauit. Is ergo in reliqua ingenij magnitudine medicinę peculiariter curiosus, ab hominibus subiectis, qui fuere pars magna terrarum, singula enquirens, scrinium commentationū harum & exemplaria, effectus{que} in arcanis suis reliquit. Pompeius autem omni regia praeda potitus, transferre ea sermone nostro libertum suum Lomaeum, grammatice artis doctissimum, iussit: vitae{que} ita profuit non minus quam reipublicae victoria illa. Praeter hos Graeci auctores medicinę prodi∣dere, quos suis locis diximus. Ex his Euax rex Arabum,* 1.2 quid de simplicium effectibus ad Neronem scripsit: Crateias, Dionysius, Metrodorus orōne blandissima, sed qua nihil pene aliud quam rei difficultas intelligatur. Pinxere nam{que} effigies herbarum, atque scripsere effectus. Verum & pictu∣ra fallax est ex coloribus tam numerosis, praesertim in aemulatione naturae, multumq́ue degenerat transcribentium sors varia. Praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripartitis varietatibus anni faciem mutent. Quare caeteri sermone eas tradidere. Aliqui effigie quidem indi∣cata, & nudis quidem plaerumq́ue nominibus defuncti: quoniam satis videbatur, potestates vim∣que demonstrare quaerere volentibus. Nec est difficile cognitu. Nobis certe, exceceptis admo∣dum paucis, contigit reliquas contemplari scientia Antonij Castoris, cui summa auctoritatis erat in ea arte nostro aeuo, visendo hortulo eius in quo plurimas alebat:* 1.3 centesimum aetatis annum ex∣cedens, nullum corporis malum expertus, ac ne aetate quidem memoria, aut vigore concus••is. Nec aliud mirata magis antiquitas reperietur. Inuenta iampridem ratio est praenuncians ho∣ras, non modo dies ac noctes, solis lunaeq́ue defectum. Durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, veneficijs & herbis id cogi••in eo namq́ue soeminarum scientiam praeualere. Certe quid non repleuere fabulis Colchis Medea, alięq́ue, imprimisq́ue Italica Circe, dijs etiam adscripta? Vn∣de arbitror natum, vt Aeschylus è vetustissimis in poëticare, refertam Italiam herbarum potentia proderet Multiq́ue Circaeios agros, vbi habitauit illa, in magno argumento etiamnum durante in Marsis, à filio eius orta genere, quos esse domitores serpentium constat.* 1.4 Homerus quidem primus doctrinarum & antiquitatis parens, multus alias in admiratione Circes, gloriam herbarum Aegypto tribuit, tum etiam cum rigaretur Aegyptus illa, non autem esset, postea fluminis limo inuecta. Herbas certe Aegyptias à regis vxore traditas suae Helenae plurimas narrat, ac nobile illud Nepen∣thes, obliuionem tristitiae veniamq́ue afferens, & ab Helena vtiq́ue omnibus mortalibus propinan∣dum. Primus autem omnium quos memoria nouit, Orpheus de his herbis curiosius aliqua prodi∣dit. Post eum musaeus & Haesiodus Polion herbam in quantum mirati sunt, diximus. Orpheus & Hesiodus suffitiones commendauere. HOMERVS & alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. Ab eo Pythagoras clarus sapientia, primus volumen de earum effectu compo∣suit: Apollini, Aesculapioq́ue, & in totum dijs immortalibus inuentione & origine assignata: com∣posuit & DEMOCRITVS, ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegyptiq́ue magis. Adeoq́ue ad haec attonita antiquitas fuit, vt affirmaret etiam incredibilia dictu. Xanthus hi∣storiarum auctor, in prima earum tradidit, occisum draconis catulum reuocatum ad vitam à pa∣rente herba, quam Balin nominat: eademq́ue Tillonem, quem draco occiderat, restitutum saluti.