¶ De muestigandis qualitatibus Herbarum ex colore, odore, & succis ex Plinij lib. 21. cap. 7.
TRoianis temporibus ei iam erat honos. Et hos certè flores Homerus treis laudat, loton, crocō, hyacinthum. Omnium autem odoramentorum, at{que} adeo herbarum differentia est in colore, & odore, & succo. Odorato sapor raro vlli non amarus, econtrario dulcia rarò odorata: ita{que} & vina odoratiora mustis, syluestria magis omnia satiuis. Quorundam odor suauiore longinquò est, pro∣pius admotus hebetatur, vt violae. Rosa recens à longinquo olet, sicca propius. Omnis autem verno tempore acrior, & matutinis. Quicquid ad meridianas horas diei vergit, hebetatur. Nouella quo{que} vetustis minus odorata. Acerrimus tamen odor omnium aestate media. Rosa & crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur: & omnia in calidis magis quàm in frigidis. In Aegypto tamen mini∣me odorati flores, quianebulosus & roscidus aēr est à Nilo flumine. Quorundam suauitati grauitas inest.* 1.1 Quaedā cùm virent non olent, propter humorem nimium: vt buceros, quod est foenum grae∣cum. Acutus odor non omnium sine succo est, vt violae, rosae, croco. Quae verò ex acutis succo carent, eorum omnium odor grauis, vt in lilio vtriusque generis. Abrotonum & amaracus acres habent odores. Quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignauae, vt violae ac rosae, Hor∣tēsium odoratissima quae sicca, vt ruta, menta, apium & quae in siccis nascuntur. Quędam vetustate odoratiora, vt cotonea cadem{que} decerpta, quam in suis radicibus. Quędam non nisi defracta, aut ex attritu olent. Alia non nisi detracto cortice. Quędam verò non nisi vsta, sicut thura, myrrhę{que}. Flore•• triti omnes amariores quàm intacti. Aliqua arida diutius odorem continent; vt melilotos. Quedam locum ipsum odoratiorem faciunt, vt iris, quin & arborem to tam cuiuscumque radices attingunt. Hesperis noctu magis olet, inde nomine inuento. Animalium nullum odoratum, nisi de partheris quicquam dictum est, si credimus.