Page [unnumbered]
EPISTOLA AD LECTOREM. REMBERTI DODONAEI DE RECOGNITIONE SVORVM COMMEN∣TARIORVM AD LECTORES EPISTOLA CVM imaginum eius parte altera olim edita.
FVTV. RVM omnino auguror candide Lector, vt simul ac nasutiores & morosiores aliqui, nostros de re Herbaria commentarios aut imagines viderint, studium sta∣tim nostrum sint suggillaturi: quod post tam multos doctos viros, in hoc studij genere summa cum diligētia versatos, melius me aliquid inuenire, & eorum in∣uentis superaddere, posse sperauerim. Vbi vero in annotationes inciderint, quas hoc loco adiecimus, & in ijs quaedam retractata, nonnulla in dubium reuocata à nobis offenderint, multo magis temeritatem nostram sint damnāturi: vt qui mox ab editione, aliam sententiam in nonnullis sequar, vel non satis perspecta atque comperta in publicum dare voluerim. His responsum cupio, huic studio hoc vnicè proprium esse multorum operam atque laborem desi∣derare: nempe in quo non exigua sit difficultas, nec minor varietas, quae summam etiam diligen∣tissimorum industriam fatigent. Infinita enim sunt stirpium quę vel sine nominibus, vel cum bar∣baris & peregrinis nobis sese offerunt genera, quibus vetera & antiqua reddere nomina instituti nostri praecipua & maxima pars est. Quarum etsi veteres Herbariae rei & stirpium historiae scripto∣res, differentias ac notas omnes, summa diligentia descriptas nobis reliquissent, impossibile tamen foret, de omnibus facile aut citra summum laborem & indefessum studium, veritatem assequi, cum non vno loco, sed per vniuersum orbem spersas requirere & cognoscere oporteret. Non vno enim loco aut eadem in regione omnes plurésue, sed aliae alijs vel regionibus vel locis addictae sunt. Dictamnum Cretae proprium est. Rha supra Bosphorum regiones & paucae alię suppeditant. Thus Sabaeorum gignit prouincia. Balsamum sola Palestina producit. Et vt plures tales regionibus qui∣busdam solis proprias praetereamus, ex his quę in pluribus terris inueniuntur, nonnullae nisi in cō∣ualibus proueniunt: sunt aliae montibus familiares & propriae. Amant hae aprica loca: illa vmbrosa aut densas syluas. Inter saxa, lapidosis locis aut in praeruptis rupibus reperiuntur quaedam: aliae in∣arborum caudicibus nascuntur. Laetum pinguaeq́ue solum desiderant nonnullae: in sterili agro magis proficiunt aliae. Delectant quasdam arua: alias vineta: illas horti: istas prata: nonnullae in vliginosis & riguis oriuntur. Sunt quas temerè alio loco quam in maris littoribus requiras. Ad quas omnes cognoscendas & perquirendas cum pręter diligentem veterum lectionem, diuturna & longi temporis per infinita loca, per omnes ferè orbis partes peregrinatione opus sit, multi labo∣res sudoresq́ue perferendi, infinita pericula subeunda, fieri non potest, vt vna hominis vita his om∣bus satis sit, vt interim omittamus quam multa superueniunt incommoda, quae peregrinandi occa∣sionem aut adimunt aut multum impediunt, veluti bella incogniti diuersarum gentium, ritus, mo∣res & lingua, horridę, incultae, squalidae regiones, & ad haec maximè rerū vel publicarū, vel priuata∣rum & domesticarum curatio, aut ferendis maximis sumptibus impar fortuna. Nunc autem cum his omnibus grauissimis impedimentis, accedat etiam, quod veteres multarum stirpium veluti vulgo cognitarum formas non expresserint: aliarum tam leuiter descripserint: vel attigerint, vt non videantur tradidisse: iam & in nonnullarum descriptionibus non vulgares sed maximi auctores varient, veluti in Asphodelo & alijs quibusdam, quis non summam in hac disciplina difficultatem esse affirmet, quae multorum quantumuis industriorum & studiosorum indefessos labores & maxi∣mam diligentiam requirat? nec solum requirat verum etiam superet? Cum igitur tam infinita stir∣pium sunt genera, singulorumq́ue multiplices differentiae, tam diuersa & natura & situ dissidentia in quibus gignuntur loca, quę adire omnia non solum difficilè verum etiam impossibile fuerit, & ad haec mutilę, imperfectae ac confusae veterum descriptiones, vt propter haec grauissima impedi∣menta, de absoluta stirpium cognitione desperandum videatur. Nulla certè pręsentior via, commo∣dior ratio, aut expeditius consilium, quo hoc studium, haec scientia in lucem reuocari & crescere possit, quam vt multorum laboribus & lucubrationibus adiuuetur. Plurimorum enim poterit in∣dustria quod paucorum nequit praestare opera. Dum enim hic quaedam in lucem adfert, alij quae∣dam adijciunt, nonnulla corrigunt, alia supplent, non exiguum herbarum studium & simplicis me∣dicinae cognitio incrementem capit Hanc rationem videntur mihi insequuti Leonicenus, Manar∣dus, Ruellius, Cordus vterque, Musa, Tragus, Fuchsius, & quotquot in hac disciplina non omnino infoeliciter hac ętate versantur, Neque enim quisquam istorum, aut stirpium historiam absoluit, aut perfectam sibi eius cognitionem vendicat: cum multas etiam de industria prętereant. Sed quod quisque sibi suo labore, sua industria per ocium peperit peregrinatione inuenit, aut alia ratione co∣gnouit, hoc in commune proferre, & veritatis amatoribus communicare studet, & quo quisque