Page [unnumbered]
ILLVSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO S. R. E. CARDINALI, D. D. Francisco de Ioyeuse, Episcopo O∣stiensi, & Sacri Cardinalium Collegij Decano, Guilielmus Bishop Anglus, aeternam foelicitatem.
CVM amplissimo ac no∣bilissimo Clero Gallicano nos plurimum debere, & agnoscamus ingenue & perlibenter praedicemus, quod nos Anglos (patria quidem religionis Catho∣licae ergò pulsos, & eiusdem defendendae causa I arisus collectos) annua sua pensione subleuare atque cohonestare vóluerint; tum vestram certe illustriss. dignitatem [quae summum inter illos locum merito iure obtinet] singulari quadam beneuolentia complecti, eximio etiam honore prosequi, quam aequissimum esse censent omnes.