Page [unnumbered]
❧OVVINO OGLETHROPO INSIGNI THEOLOGO, at{que} Oxoniae Magdalenensium praesidi, caeteris{que} eiusdem Collegij studiosis Robertus Croleus spiritus sancti auxilium optat assiduum.
EQVIDEM (VIRI STVDIOSISSIMI) postquam hos sacrosanctos Dauidis hymnos ad exemplare a Leone Iuda elaboratum, a Bibliādro reuisum, at{que} ab uniuersa Tigurina ecclesia comprobatum reddidissem Anglice: caepi mecum cogitare, cuinam potissimum hosce meos labores dedicare cōueniret. Caepi inquam mecum cogitare: & inter cogitandū, occurrunt multi quibus multa debeo, qui{que} mihi uidentur, suo iure posse, harum mearum lucubrationum laudem sibi uendicare. Occurritquo{que} autoris dignitas: cui si responderet nostra translatio, non alij (mihi credite) quam serenissimo regi quadraret patrono. Erat enim Propheta altissimi, de quo testatur solus ille omnipotens, uirum secundum cor suum inuenisse se. Haec dum cogito at{que} imis sensibus recolere incipio: uos mihi, uos inquam (a quibus est, si qua sit in me literatura) indissolubilibus argumentis posse conuincere uidemini: uestrum hoc esse totum, & in uestram debere cedere gloriā quicquid id erit quod ingenij mei tenuitas pepererit. Quum enim rudis adhuc at{que} omnium literarum expers, Oxoniae studere instituissem inops, at{que} inopia coactus ab incepto pene destitissem misellus: uos (sed precipue tu Oglethrope, ut non dicam solum) in uestrà literarum palestram uestrū reuocastis Crooleum. Me quidem reuocastis, non muneribus aut amicorum precibus prouocati, ut (flens dico) plerum{que} fit Oxoniae, ne{que} spe premij ducti, nisi (quod suspicor) diuinum expectastis premium: sed nullis muneribus, nullis amicorum precibus soliciti, me indigum at{que} omnibus bonis desti∣tutum, at{que} uix ausum tale quicquam a uobis petere, libere at{que} uestrapte sponte eligere uoluistis.