Page 8
LIBER TERTIVS.
EXin duo filij eius, Belinus videlicet, austera facie, & supercilio altero de∣misso, & Brennus, in regnum succe∣dere volentes, maxima contriti sunt discordia: contendebant enim quis{que} eorum, vt diademate regni insignire∣tur, saepe arma deposuerunt, consilia∣rijs demulc entibus: censuerunt enim regnum inter eos ea conditione diuidendum esse, vt Be linus diadema insulae cum Loegria, at{que} Cambria, necnon & Cornu∣bia possideret. Erat enim primogenitus, petebat Troia∣na consuetudo, vt dignitas hereditatis ei perueniret. At Brennus quoniā iunior fuerat, fratri subditus Northū∣briam ab Humbro vs{que} ad Catanesia adeptus est. Con∣firmato igitur super his pactionibus foedere, tractaue∣runt patriam per quinquennium cum pace & iustitia: Sed quia discordia sese prosperis rebus miscere cona∣tur, affuerunt quidam fabricatores mendacij, qui Bren∣num accesserunt, dicentes, eum esse subditum fratri, cū tamen disciplina militari esset insignis, qui toties Ceul∣fum ducem Morinorum profligasset ex prouincia sua. Te defendens rumpe foedus, & duc filiam Elsingij regis Noruegiensium, vt ipsius auxilio amissam dignitatem recuperes. Quod factum audiens Belinus frater, pri∣mus petiuit Northumbriam, cepít{que} prouincialiū ciui∣tates quas custodibus suis muniuit. Porrò Brennus eo audito adducit secum magnas copiàs Noruegiensi∣um, paratáque classe redijt in Britanniam, cúmque ae∣quora securiùs & prospero vento sulcaret, obuiauit ei Guthlacus rex Dacorum, qui ipsi insidiatus fuerat, ae∣stuanerat námque amore puellae, quam Brennus duxe∣rat; vnde vltra modum dolens, classem parauerat & ex∣ercitum, ipsúmque citissimis velis sequebatur: nauali ergo aggressu facto, cepit fortè nauem, in qua prae∣dicta puella fuerat, illatisque vncis, illam inter con∣socios