castellum de Lochor, & Wendraeth per Cydwely in pro∣fundum
dilabuntur. Ab Elennith iterum nobile flumen
Tywy Cantref mawr & Cantref bachan ab inuicem se∣perans
per castrum Lhanymdhyfri, per castellum Di∣neuor
siluis & situ munitissimū, vbi & principalis Sud∣walliae
curia fuit, per nobile castrum de Caermardhin,
vbi merlinus inuentus fuerat, à quo & nomen accepit,
vsque ad castellum de Lhanstephan in mare transfer∣tur.
De Montanis Presseleu Taf fluuius non procul ab
Albae domus monasterio, per castellum de Sancto Cla∣ro
non longè ab Abercorran & Talacharn in mare de∣uoluitur.
De Montanis eiusdem Cledheu prouinciam
Daugledheu complectentes, eíque de suo nomine no∣men
donantes, alter per castellum de Lahaden, alter
per Hauerfordiam in mare decurrunt, & dicuntur Bri∣tan
nicè Dangledheu, quasi duo gladij.
A montibus etiam Elennith aqua Teiui nobilis e∣manat
à superiori parte Cantrefmawr & Caerdigan,
non procul ab armentis & optimo de Stratflur mona∣sterio,
inferius autem Demetiam & Caerdigan, vs{que} in
Hybernicum mare longè disterminans. Haec aqua so∣la
in Cambria castores habet, quorum miracula si scire
volueris Itinerarium queras. Salmone quoque prae∣pingui
prae cunctis Cambriae fluuijs magìs abundat.
Sed quoniam in multorum fortè manus liber iste de∣ueniet
ad quas non ille, multa quae de castoribus speci∣alia
reperies & notabilia quaedam hîc interserere prae∣ter
rem non putaui. De huius enim bestiae natura, qua∣liter
à siluis ad aquas materiam vehant. Quanto arti∣ficio
extracta materia medijs in fluctibus munimenta
connectant, quam defensionis artem contra venato∣res
in occidente praetendant, & quam in oriente. De
caudis quoque pisceis (vt aiunt potiùs quàm carneis)
pauca interserere non inutile reputaui. Reliqua vide
suprà pag. 179.
Montibus eisdem Ystuyth erumpit & superiores Ce∣reticae
regionis partes de Penwedic transpenetrando