Annotariones in Cap. 3.
1 IN successione filiorum Rotherici Giraldus Bardis & Genelogiarum Britannicarū scrip∣toribus aduersatur. Illorum enim constans assertio est, Anaratum primogenitum, Principem fuisse Ʋendotiae & genuisse Edoalum Meyrici patrem, qui fuit pater Edoali, patris Iacobi, patris Conani patris Gruffini. Et Powisiam cessisse Mer∣uino filio iuniori, qui liberos non reliquit, in cuius possessiones post eius obitū irruit Cadellus medius, cui pater Demetiam dederat. Lelandus tamē & H. Lhoydus cum Giraldo sentiunt. Per me itaque cuique liberum sit, suo vti iudicio: nolo enim, aut contra venerandae antiquitatis auctoritatē & doc∣tissimorum virorum sententias, meum interponere iudicium: aut receptae & constanti opinioni, sine manifesta probatione contradicere.
2 Librariorum vel scribentium ignorantia at{que} stultitia factum est vt auctor hoc in loco turpiter corrumperetur, qui sic scripserat: Eandem me∣moriter tenent à Rotherico Magno vs{que} ad B. M. & inde vs{que} ad Siluium, &c. Superstitiosi fraterculi Beatae Virginis cultui plùs aequo addicti, nihil aliud per literas B. M. significari putabāt, nisi Beatam Mariam: in auctore ergo transscribendo, sic posuerūt, Eám{que} memoriter tenent à Ro∣therico Magno vs{que} ad Beatā Mariam. Alij locum ex corrupto magis absurdum reddiderunt,