De antiqua fidei fundatione, Christianitatis amore & de∣utione. Cap. 18.
PRAETEREA olim longèque ante excidium Britannicum, quia per annos circiter ducentos per Faganum & Damianum ad petitionem Lu∣cij Regis ab Eleutherio Papa in infulam trans∣missos, in fide fundati sunt & solidati.* 1.1 Vnde & à tem∣pore quo Germanus Altisiodorēsis & Lupus Trecensis propter corruptionem quae Paganorum Saxonum ir∣ruptionibus iam irrepserat, & praecipuè ad expellen∣dam haeresin Pclagianam in insulā missi sunt, nihil hae∣reticum, nihil rectae fidei contrarium sensere. Ab eorun∣dem quoque doctrina haec, vt fertur, vsque in hodiernū documenta tenuerunt1.* 1.2 De quolibet pane apposito primum fractionis angulum pauperibus donant. Terni quoque in Trinitatis memoriam ad prandium sedent. Viro cuilibet religioso monacho vel clerico, vel cuicun∣que religionis habitum praefercnti, statim proiectis ar∣mis cernuo capite benedictionem petunt. Episcopa∣lem verò confirmationem & chrismatis (qua gratia spiritus datur) inunctionem, prae alia gente totus po∣pulus magnopere petit. Omnium quoque rerum quas possident, animalium, pecorum, & pecudum interdum decimas donant, quando videlicet vel vxores sibi mar∣tiali copula iungunt, vel peregrinationis iter arripiunt, aut quamlibet vitae suae,* 1.3 ecclesiae consilio, correctionem assumunt. Hanc autem rerum suarum partitionem de∣cimam magnam vocant, cuius duas partes ecclesiae suae baptismali tertiam verò episcopo diocesano dare solēt. Prae omni autem peregrino labore,* 1.4 Romam peregrè