De hospitalitate & dapsili∣tate. Cap. 10.
NEmo in hac gente mendicus, omnium enim hospitia omnibus sunt communia, largitatem quippe & praecipuè dapsilitatem cunctis vir∣tutibus anteponunt: adeò nempe hospitalis hîc gratia communione laetatur, quòd itinerantibus ea nec offeratur nec petatur: tantùm etenim domum in∣trantes protinùs arma custodiae tradunt: de inde sta∣tim aquā offerentibus, si pedes ablui permiserint, hos∣pitio suscepti sunt, aquae nimirum pedibus oblatio, hos∣pitalis apud hanc gentem est inuitatio. Obsequium au∣tem oblatum si fortè recusant, matutinas recreatio∣nes & non hospitia volunt. Per turbas igitur & fa∣milias capite sibi praefecto gentis huius iuuentus in∣cedit, solùm armis & otio data patriaeque defensi∣oni promptissima, vnde & tecta cuiuslibet veluti pro∣pria securè subintrant. Qui matutinis autem horis adueniunt, puellarum affatibus & cytherarum modu∣lis vs{que} ad vesperam delectantur: domus enim hîc quae∣libet puellas habet & cytheras ad hoc deputatas. Vnde & duo notabilia hîc reperies, quia zelotypiae vitio sicut nulla magis quàm Hybernica, nulla minùs quàm Cā∣brica gens laborat. Omnis quoque decuria seu familia viri, citra doctrinam omnem cytharizandi perse peri∣tiam tenent. Vespere verò cessantibus iam aduentan∣tium turbis, iuxta numerum virorum & dignitatem, iuxta domus quoque facultatem exhibitio procuratur, vbi non ferculis multis non saporibus & gularum irri∣tamentis coquina grauatur, non mensis, non map∣pis vel manutergijs domus ornatur. Naturae magis student quàm nitori: Vnde caenantibus non binis