Page 204
1 GRuffinus filius Conani Venedotiae Prin∣ceps duxit sibi vxorem Ancharetam filiam Oeni filij Edvini Tegenniae do∣mini, quae hunc Oenum Principem illi peperit. Oe∣nus primò Matrimonio sibi copulauit Claudiam (alias Gladusiam) filiam Lomarchi filij Traherni filij Caradoci, ex qua natus est Ioruerdus Simus Leolini Magni pater, Deinde vinculis iugalibus sibi sociauit hanc Christianam consobrinam suam filiam nempe auunculi sui Grono praedictae An∣charetae fratris.
2 De humana commixtione cum spiritibus aut incubis aut succubis, variae sunt atque discrepantes doctissimorū virorum sententiae. Omnes enim Pla∣tonici daemonas cum mulieribus commisceri & ex eis generare posse affirmant: Quorum opinioni, Mi∣chael Psellus in libro de Daemonibus, (quem Fici∣nus latinitate donauit) Lactantius & alij recentio∣res accedunt. Augustinus autem quòd rumore ac∣cepisset duntaxat recenset, nec ipse certi quic quam statuit. E contrà verò Aegyptij, Iamblicus, Cassi∣anus, & è recentioribus, Steuchus Scaliger, Wie∣rus & vniuersa medicorum turba, solidis rationi∣bus in medium productis, id ipsum fieri posse con∣stanter pernegant: asserentes daemonas spiritus esse corpore nudatos, & ideo non posse amore foemina∣rum capi. Sublata causa tollitur effectus: vbi non