Page 173
De transitu per Cemmeis, Mo∣nasterium sancti Dogmaelis, cùm N. S. Cap. 2.
CVM igitur Archiepiscopus in eccle∣sia sancti Dauid, & ara principali missam summo diluculo celebrasset, relicto ibidem Meneuensi Archidia∣cono praetaxato, eíque ad populum officio sermonis iniuncto: obuiam Reso principi per Cemmeis, versus A∣berteiui properauit. Duo verò quae in prouincia de Cemmeis,* 1.1 alterum his nostris diebus, alterum parùm antè, contigerant, mihi non reticenda succurrunt. Hoc itaque nostro tempore contigit, iuuenem quendam de sinibus his oriundum, tantam à bufonibus in aegritudi∣nis lecto persecutionem fuisse perpessum, vt omnes to∣tius prouinciae tanquam ex condicto in ipsum con∣currerent. Et cùm à custodibus & amicis ipsius in∣terfecti fuissent, infiniti semper tamen vndique con∣fluentes tanquam Hydrae capita sine numero succreue∣runt1: tandem verò lassatis vniuersis tàm necessarijs quàm extraneis, in arbore quadam excelsa mutilata frondibus & levigata in loculo quodam est sublimatus. Nec ibi venenosis tutus ab hostibus, imò certatim in arborem rependo petitus & vsque ad offa consumptus, interijt. Nomen verò iuuenis fuerat Sisillus Esccir hîr, id est, tibia longa. Simile quoque legitur occulto Dei iudicio,* 1.2 sed nunquam iniusto murium maiorum qui vulgariter Rati dicuntur in virum quendam olim factam persequutionem2. In eadem prouincia tempore regis Henrici primi contigit vt vir quidam locuples à boreali montium de Praeseleu latere mansionem ha∣bens, tribus noctibus continuè in somnis moneretur,* 1.3 quatenus in fonte proximo qui Sancti Bernaci fons