Page 176
1 HYdram monstrum fuisse in lerna pa∣lude finxerunt poëtae, mula habens capita, quorum quibusdam excisis, a∣lia continuò renascebantur. Hoc tandem ab Her∣cule sagittis & igne ferunt interfectum. Quo 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 acutissimam intelligebant, quae ita quaes∣tiones solebat proponere, vt vno soluto dubio, mul∣ta subnascerentur.
2 Inscrutabilia sunt omnino diuina iudicia & ab omni humana ratione penitus remota: quorum quaedam ad incutiendum impijs terrorem, praeter naturalem rerum ordinem despicatissimis con∣temptissimísque medijs, sine vlla euitatione fiunt. Historiae tradunt Antiochum & Herodem Prin∣cipes scelere & impietate insignes, diuini numinis vindicta à pediculis fuisse exesos.* 1.1 Tradit quoque Mattheus Parisius consimilem huic relationem de Comite quodam Germano sic scribens. Anno Domini 1089. Alemannicus Comes quidam Henrici Imperatoris persecutor grauissimus, cùm quodam die tristis ad mensam resideret, mini∣strantium stipatus cateruis, ita repentè à muri∣bus est circumuallatus, vt nusquam sibi diffu∣gium appareret. Tantus enim erat illarum nume∣rus bestiolarum, vt in regione nulla tantam copian esse credideris. Itaque famuli fustibus & baculi arreptis, quum muribus occurrissent, diu in ill•• saeuientes, nihil penitùs profecerunt: quin domi∣num