Page 161
De sede Meneuensi cum N. S. Cap. 1.
SIcut Britannicae referunt historiae a∣pud vrbem legionum in Curia illa magna quam praetaxauimus, beatus Dubritius loci eiusdem tūc temporis Archiepiscopus, Dauid qui regis Ar∣thuri (vt dicitur) auunculus extite∣rat, propter aetatis defectū, & quoni∣am contēplationi potius in dulgere volebat, cessit ho∣norem: & ex tunc procurante Dauid vs{que} Meneuiam se∣dis facta est translatio1. Quanquā tamen prior ille lo∣cus sicut in priori libro descripsimus, longè metropoli∣tanae sedi plus congruerit. Hic etenim angulus est supra Hibernicum mare remotissimus, terra saxosa sterilis & ••nfoecunda: nec siluis vestita, nec fluminibus distincta, nec pratis ornata: ventis solùm & procellis semper ex∣posita: inter hostiles hodie populos, hinc Flandrensem ••nde Cambrensem frequenter attrita2. Ex industria ••ámque viri sancti talia sibi delegerunt habitacula, vt ••opulares strepitus subterfugiēdo, vitám{que} eremiticam ••ongè pastorali praeferendo, parti liberiùs quae non au∣••eretur indulgerent;* 1.1 fuerat autem Dauid sanctitate cō∣••picuus & religione, sicut de vita ipsius testatur liber cō∣••criptus. Inter omnia verò quae de ipso leguntur mira∣••ula, tria mihi videntur admiratione dignissima: De o∣••igine videlicet ipsius & conceptione: & triginta annis ••nte ortum praeelectione: & quod omnibus praestat, de ••erra quae apud Breuy vidente populo & admirante sub ••edibus praedicantis in collem excreuit.
Sederunt autē à tēpore Dauid successiuis tēporū cur∣••iculis Archiepiscopi ibidē viginti quin{que} quorum haec ••omina;* 1.2 Dauid, Cenauc, Eliud qui & Teilaus vocatur, ••eneu, Morwal, Haerunen, Elwaed, Gurnuen, Lēdivord Gorwysc, Gogan, Cledauc, Anian, Eluoed, Ethelmen,