Page 168
1 DVbritius Demetus, ad Vagae conflu∣entis ripam ex Eurdila nobili iuuencu∣la, ignoto patre natus, magnum apud Britannos doctrinae & probitatis iuuenilibus annis obtinuit nomen. Hic ad Vagam fluuium scholas erexit, multósque discipulos in omni literarum ge∣nere percelebres habuit, Pelagiana dogmata ve∣hementer & solidè refutauit. Vnde primùm Ta∣uensis episcopus & posteà legionum vrbis (quae Cambrorum Metropolis erat) Archiepiscopus sub Aurelio Ambrosio rege constitutus est: Ʋtherium Pendragonem, & post eum Arthu∣rum eius filium Nothum, regni Britannici dia∣demate insigniuit: contra Saxones acerrimum se aduersarium opposuit, quos pro suae gentis Repub∣lica multis inuectiuis eleganter scriptis lacessiuit. Resignato tandem Archipraesulatu Dauidi, reli∣quum temporis inter discipulos manuum suarum laboribus viuentes, priuatìm & quietè transegit. Obijt 18. Cale. Decembris, Anno, verbi incarnati 522. De hac sedis translatione vide plura in Annotationibus suprà lib. 1. cap. 5. Annotat. 6. Hac in re foedè errauit Robertus Caenalis lib. 2. Perioche 6. non intelligens statum Britan∣niae ante aduentum Augustini Monachi in insu∣lam.
2 Giraldus alibi vocat hanc regionem totius Cambriae amoenissimam supra li. 1. ca. 12. Verùm