ITINERARII CAMBRIAE: Seu laboriosae B. Cant. Archiep. per WALLIAM legationis Liber Primus.
De transitu per Herefordiam & Radno∣ram cum notabilibus suis. Cap. 1.
ANNO igitur ab incarnati∣one Domini 1188. Aposto∣latus apicem regente Vrba∣no tertio; Imperante Romae Alemannorum rege Fride∣rico; Constantinopoli Isaa∣cio; Regnante in Francia Philippo Ludouici filio; In Anglia Henrico secundo; In Sicilia verò Willelmo; In Hungaria Bela; In Palestina Guidone; anno s. quo Sa∣ladinus tam Aegyptiorum quàm Damascenorum Prin∣ceps, occulto dei iudi•••••• 〈◊〉〈◊〉 nunquam iniusto, publico belli certamine victoria potitus Hierosolymorum reg∣num obtinuit, vit venerabilis, & tàm literatura quàm religione conspicuus, Cantuariorum Archipraesul. Baldvinus, in Salutiferae Crucis obsequium ab Anglia in Walliam tendens, apud Herefordiae fines Cambri∣am intrauit1.
Accedens itaque Radnoram2 circa ieiunij caput,* 1.1 vi∣ro magnifico Ranulpho Glanuillensi praecipuo regis tunc consiliario regníque totius iustitiario eò vsque co∣mitatus: Resum Gruffini filium Australis Cambriae principem, cum alijs partium illarum viris nobilibus ibidem obuium habuit. Vbi sermone statim super negotio crucis ab Archipraesule publicè facto, & per in∣terpretem Wallensibus exposito, primus omnium, ad