De sede Landafensi & monaste∣rio de Margan cum partium illarum Notabil. Cap. 7.
IGitur in crastino Crucis (apud Lan∣daf) negotio publicè proposito, astan∣tibus hinc Anglis inde Wallensibus, ex vtroque populo plurimis ad cru∣cem allectis, ea nocte ibidem cum e∣piscopo loci eiusdem Guilielmo viro discreto & honesto, moram fecimus. Sonat autem Landaf ecclesia sita super Taf fluuium, quae & ecclesia sancti Teileau eiusdem olim episcopi nunc dicitur. Mane ergo missa in ecclesia cathedrali princi∣palíque altari ab Archipraesule celebrata, statim ver∣sus nobile Cisterciensis ordinis monasterium de Mar∣gan, per cellulam de Ewenith iter incunctanter arripu∣imus. Erat autem monasterium de Margan prae alijs cunctis ordinis illius per Cambriam locis, praesidente tunc viro literato & discreto abbate Conano, charitati∣ua largitione laudatissimum:* 1.1 vnde & aliquoties grau. ingruente famis articulo, certum noueris & indubita∣ta veritate compertum, ob immoderatam largifluae charitatis abundantiam quam in peregrinos & pau∣peres