Page 120
1 CAerdyf Britannicè hodie Caerdhydh vocatur, sed corruptè. Lelandus Anti∣quarius Caerdaf appellat, à Taf fluuio praeterlabente nomine indito: Condita autem vrbs est à Roberto Claudiocestrensi comite, Henrici primi filio notho, qui Matildem filiam & haere∣dem Robertifilij Hammonis, qui iure gladij (vt posteà dicturi sumus) Morganniam prouinci∣am obtinuit, coniugem habuit.
2 De Merlino siluestri, & eius vaticinijs vide infrà lib. 2. cap. 8.
3 Morgannia Britannicè Guladvorgan, id est, Prouincia Morgani, sic dicta (vt Galfridus & Castoreus habent à Morgano rege in ea regi∣one caeso à consobrino suo Cunedagio ante Romam conditam: vel potius vt ego non sine ratione conij∣cio à Morgano cognominato Mwynuawr, qui tempore Edgari regis Angliae, illius regionis do∣minus existens, plurima bella cum Saxonibus gessit, de quo memoriae proditum est, illum à suis subditis ita diligi, vt eo ad bellum proficiscente, omnes qui arma ferre possent illum vltrò sequerē∣tur: nec vllus in vniuerso eius exercitu inuenire∣tur, qui domini sui causa mortem oppetere recu∣saret. Hic abauus fuit Gurguntij patris Iestini illius qui à Roberto filio Hammonis vniuersa hu∣ius regionis haereditate spoliatus fuit. Cuius Ro∣berti filiam vnicam & haeredem solam (vt antè