1 OSca fluuius rapidissimus, cuius ortus est in nigro monte,* 1.1 hanc vrbem alluit quem Romani scriptores Iscam vo∣cant vnde haec vrbs Iscelegia latinis dicitur. Appellatur autem Britannicè Caer Lheon ar Oysc, quod est, vrbs legionum super Oscam flu∣uium, ad differentiam alterius vrbis legionum su∣per Deuam, quae vocatur Caer Lheon ar Dho∣wrdwy.
2 Monemutha nomen sortitur à casu Monae confluentis in Vagam,* 1.2 quasios Monae.
3 Danica silua nemus est in extremo angulo in∣ter Sabrinam & Ʋagam confluentes,* 1.3 à Danis (quos & Dacos vocant) nomen habens, qui Al∣fredi regis tempore hanc siluam occupantes hoc il∣li nomen indiderunt.
4 Nouum Burgum, Britannicè y castelh Ne∣wyth, nouum castellum Lelando.
5 De Iulio & Aarone, sic scribit Baleus in catalogo scriptorum maioris Britanniae. Iulius & Aaron famigeratae legionum vrbis ciues praeclari, & Amphibali Martyris, in Christo discipuli, pietatis ornamenta planè illustria in Britannia fuerunt. Non solùm in sua patria literis obnixè