fuerat praelatorum pariter & patronorum negligentia
iam redacta, non minùs inuidè quàm inuisè matrem fi∣lia
facta priuigna supplantasset. Hic autem mihi nota∣bile
videtur quod Priores omnes locum de quo loqui∣mur
adversantes, flagellati diuinitus occubuere. Prior
Gulielmus qui primus armentis & armarijs locum spo∣liauit
demum deiectus à fratribus & depositus, inter
Priores sepulturam non meruit. Clemens verò qui
qu anquam locum lectionis & orationis gratiam dilige∣re
& frequentare videretur, tamen ad exemplum Heli
sacerdotis, quoniam diripientium & delinquentium
fratrum errorem nec reprehendit nec repressit, paraly∣tica
passione percussus, interijt. Rogerus autem qui
plus caeteris locum infestans, & cuncta quae ab alijs re∣licta
videbantur palàm asportans, libris, ornamentis &
priuilegijs ecclesiam ex toto priuauit, longè ante obi∣tum
paralysin incurrens & honorem cedens, diutino
languore consumptus, vitam pariter & valitudinem
terminauit.
Tempore verò Anglorum regis Henrici primi matre
florente tàm rerum affluentia quàm religione famosis∣sima,
(quae tamen duo comitantia rarò reperies) filia
quippe matris ae mula nōdum genita, vtina•• & ab aeuo
non gignenda, Rogerum Salisburiensem ••••iscopum,
principalem regni tunc sub rege rectorem, huc fama
tantae religionis attraxit. Virtus enimverò est virtutem
diligere vel in altero, & magnum innatae bonitatis indi∣cium,
ipsa quae necdum vitaueris vitia animi iudicio
deuouere. Hic cùm aliquandiu loci naturam, heremiti∣cam
solitudinem fratrum ibidem canonicè viuentium,
deóque seruientium sine querela, sanctam sine murmu∣re
conuersationem, in singulis admiratus considerasset,
reuersus ad regem, relatísque quae ibi repererat relati∣one
digna, cùm maximam diei partem in loci prae∣scripti
titulos expendisset, tandem in hoc verbo, laudis
praeconia consummauit. Quid inquit plura, totus tàm
regis quàm regni thesaurus soli claustro erigendo non
sufficeret. Cùm ita{que} tam regis quàm curiae totius ani∣mos