1 HAy, Coryletum, Britannicè Trekelhi. Hic eruuntur Romanorū numismata, quae vrbis antiquitatem facilè indi∣cant. Leland.
2 Habetur integra historia de exterminatione fi∣liorum Iestini per Robertum filium Hamonis, & suos duodecim auratae militae viros nobiles, in Hi∣storia Cambriae, nostro labore nuper aedita: & in Breuiario Brytannicae descriptionis, H. Llhuyd, vnde huius loci explanatio petenda est.
3 De vastatione per Hoelū filiū Meredythi, mē∣dosus planè locus est, qui, per Hoelum & Meredy∣thum, emendari debet: fuerunt enim fratres, filij Edvini filij Aeneae filij Oeni filij Hoeli Dha: qui cum contenderēt cum Leolino filio Sisylli pro De∣metico principatu, ingentem Dacorum & Anglo∣rū copiam, sub ductu Edvini fratris Leofrici Mer∣ciorum reguli ad suum auxilium parantes & Bre∣cheinen sem prouinciam hostilem in modum intran∣tes, eam miserè deturbarunt & vastarunt incen∣dio. Verum à Gruffino dicti Leolini filio victi atque caesi sunt, praeter Hoelum qui fuga vitaui•• mor∣tem, sed postea ad confluentem Tywy inito cum eo∣dem