Page 63
Alia Authoris Praefatio ad eundem.
QVoniam ea quae laudabili douotio∣ne gesta noscuntur, debitis non indignè praeconijs efferuntur: Animus quoque quia si remitti∣tur amittitur, & desidiae torpor vires eneruat ingenij: ferrum situ rubiginem ducit, & capiunt vitium ni mouean∣tur aquae. Ne stilum ociosum erugo consumat, deuotam Cantuariensis Archiepiscopi Baldvini per Cambriae fines legationem, literarum mo∣numentis dignum duxi commendare. Loca igitur inuia per quae transiuimus, & tâm fontium quàm torrentum flumina nominatim expressa, verba faceta, viaeque labores & casus varios; notabiles quoque tam moderni temporis quàm antiqui par∣tium illarum euentus, patriae naturam, naturae∣que mirandos interdum 〈◊〉〈◊〉, patriae quoque descriptionem, hoc opusculo, quasi speculo quo∣dam dilucido, per te vir inclite Stephane Cantuar. Archiepiscope, posteritati praesentaui: ne vel studium ocio depereat vel laus silentio delitescat.