Page 11
IN MECOGRAPHI∣CARVM TABVLARVM VSVM BREVIS ISAGOGE.
QVARVMDAM VOCVM SEQVENTIS isagoges interpretatio. CAP. 1.
HERCLINDEX est, herculeus, seu heraclius index, chalibea nimi∣rum lingula, vel perpendiculum ferreum, magnetis virtute vtartis est, de∣libutum, & super idoneum apicem acutum, & erectum, ita constitutum, vt liberà in sua pixide vbi vbi circumagi possit, & situm natiuum nactum, ad polum magneticum aquilonalem altera illius cuspis, ad austrinum verò altera vergat.
Cum de declinatione, seu deuiatione magnetis, sermo fit, id de ea quae cum horizon∣te congruit intelligendum, qua herclindex horizontali lineae parallelus, a linea meridia∣na, dextroisum vel sinistrorsum recedit: non autem de verticali, qua cuspis indicis mag∣netici altera, super lineam horizonti parallelam attollitur, alter verò sub illa deprimitur.
Primus meridianus est semicirculus, a polo arctico ad Antarcticum ductus, ad occi∣duam fortunatarum, seu canariatum insularum partem recto meatu decumbens.
Centesimus octogesimus meridianus, est semicirculus, qui juxta caput Liamponi∣cum, in Sinarum regno, & per Molucas insulas graditur: hic{que} semicirculus primo hemiciclo meridiano junctus, circulum integrum, tellurem in duo aequa hemispheria dispescentem perficit.
Hemispherium nostrum, quamuis cum Asiae maxima parte Europam & Affricam comphrehendat, Asiaticum tamen dicimus, a maxima illius parte; quia Asia quae ferè tota in illo continetur, aliarum hujus hemispherij partium vtramlibet longà superat, in∣terjacet autem primum & centesimum octogesimum meridianum, numerando a pri∣mo meridiano, ortum versus, id est juxta seriem longitudinis.
Peruuianum hemispherium nominamus illud, in quo regio quae olim Atlantica nun∣cupabatur comprehenditur: cujus pars hodie Peruuiana, vel America, alia Mexicana, vel Hispania noua, alia Francia noua, alia Florida, alia Stotilant &c. dicitur: cum multis in∣sulis quae cum hoc hemispherio, cinguntur 1. & 180. meridiano, hae autem regiones partem hemispherio asiatico aduersam occupant.
Plaga borealis ea est, quae inter aequatorem & polum arcticum, austrina verò quae inter aequatorem & antarcticum polum sita est.